monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 28
Episcopos vero omnes absolvit a promissione, quam de scripto illo servando contra institutionem ecclesiasticam fecerant. Hoc etiam per litteras suas archiepiscopis et episcopis denuntiavit, sicut ei ab Ecclesia Romana consultum fuerat. Haec quidem interim gessit archiepiscopus; et rex quod ad vestram notitiam venisse non ambigo, virum bonum magistrum Walterum de Insula misit in Angliam cum litteris a colloquio Chinonensi, ut insulanos super facta appellatione praemuniret, et portus et transitus faceret diligentius observari, et clerum ab obediendo suspenderet, cum tamen nondum facta sit appellatio, et archiepiscopus possit facile inveniri.